Arcana Coelestia (Elliott) n. 5345

Previous Number Next Number See English 

5345. `Et congessit Joseph frumentum sicut arenam maris multum valde': quod significet multiplicationem veri a bono, constat ex significatione `congerere' quod hic sit multiplicare; ex significatione `frumenti' quod sit verum voluntate et actu, de qua n. 5295, cujus multiplicatio cum comparatur `arenae maris', significat quod sit ex bono, hic (c)ex bono caelestis spiritualis per influxum, verum enim in interioribus nusquam aliunde quam ex bono multiplicatur; multiplicatio veri quod non ex bono, non est multiplicatio veri, quia non est verum, {1}utcumque in externa forma apparet ut verum; est quoddam simulacrum in quo non vita; hoc quia mortuum, ad verum non accedit, nam verum ut verum sit apud hominem, vivet a bono, hoc est, per bonum a Domino, et cum ita vivit, tunc de illo praedicari potest multiplicatio in sensu spirituali. Quod multiplicatio veri sit solum ex bono, constare potest ex eo quod nihil multiplicari possit nisi ex quodam simili conjugii; verum cum alio quam cum bono conjugium inire non potest; si cum alio, non est conjugium sed est adulterium; quod itaque multiplicatur ex conjugio, hoc est legitimum, ita verum, quod autem ex adulterio, non est legitimum sed spurium, ita non verum{2}. @1 utrumque I$ @2 i de quo praedicari potest multiplicatio$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church