Arcana Coelestia (Elliott) n. 5348

Previous Number Next Number See English 

5348. `Et Josepho natum duo filii': quod significet inde bonum et verum, nempe ex influxu caelestis spiritualis in naturale, constat ex significatione `nasci' quod sit renasci, ita {1} nascentia veri (c)ex bono seu fidei a charitate, de qua n. 4070, 4668, 5160; quod nativitates de quibus in Verbo, sint nativitates spirituales, videatur n. 1145, 1255, 1330, 3263, 3279, 3860, 3866; et ex significatione `filiorum', hic Menasheh et Ephraim, quod sint bonum et verum, de quibus mox infra; per `Menashen' enim significatur voluntarium novi naturalis, et per `Ephraimum' intellectuale ejus seu, quod idem, per `Menashen' significatur bonum novi naturalis, quia bonum praedicatur ex voluntate, et per `Ephraimum' verum ejus, quia verum praedicatur ex intellectuali; alibi etiam ubi legitur quod duo filii nati, per unum {2}significatur bonum, et per alterum verum, sicut per Esavum et Jacobum; quod per `Esavum' bonum, videatur n. 3302, 3322, 3494, 3504, 3576, 3599; {3} quod per `Jacobum' verum, n. 3305, 3509, 3525, (x)3546, 3576; pariter per binos filios Jehudae ex Tamare, Perezum et Zerahum, n. 4927, 4928, 4929; ita hic per Menashen et Ephraimum; de horum nativitate hic nunc agitur, quia in mox praecedentibus actum est de influxu caelestis spiritualis in naturale, et inde de hujus renascentia, quae unice fit per bonum et verum. @1 i quod sit$ @2 significatum est$ @3 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church