5353. `Et omnis domus patris mei': quod significet remotionem malorum hereditariorum, constat ex significatione `domus patris' quod hic sint mala hereditaria; per `domum' enim in sensu interno significatur homo, et quidem ejus mens aut rationalis aut naturalis, in specie autem voluntarium ibi, consequenter bonum aut malum quia haec praedicantur de voluntate, videatur n. 710, 2233, 2234, 3128, 4973, 4982, 5023, et quia ita, per `domum patris' hic significantur mala hereditaria. Quale quod per Menashen significatur, in his et mox praecedentibus verbis continetur; Menasheh {1} in lingua originali significat oblivionem, ita in sensu interno remotionem, nempe malorum tam actualium quam hereditariorum, his enim remotis novum voluntarium assurgit; novum enim voluntarium existit per influxum boni a Domino; influxus boni a Domino est continuus apud hominem, sed sunt mala tam actualia quam hereditaria quae inhibent et obstant ne recipiatur, quapropter illis remotis voluntarium novum existit; quod tunc existat, manifeste patet apud illos qui in infortuniis, miseriis ac in morbis sunt; in his, quia removentur amores sui et mundi a quibus sunt omnia mala, homo cogitat bene de Deo et de proximo, et quoque huic bene vult; similiter in tentationibus, quae sunt dolores spirituales, ac inde miseriae interiores, (c)ac desperationes; per has praecipue removentur mala, quae postquam remota sunt, influit bonum caeleste a Domino, inde novum voluntarium in naturali, quod est Menasheh in sensu repraesentativo. @1 i enim$