5360. `Et inceperunt septem anni famis venire': quod significet status sequentes desolationis, constat a significatione `annorum' quod sint status, de qua n. 482, 487, 488, 493, 893; et a significatione `famis' quod sit defectus cognitionum veri et boni, de qua n. 1460, 3364, proinde desolatio. Quod `fames' sit ille defectus, seu {1} desolatio, est quia non aliud est cibus caelestis et spiritualis quam bonum et verum; haec sunt quibus angeli et spiritus nutriuntur, et quae in fame esuriunt inque siti sitiunt, quapropter etiam illis cibis cibi materiales correspondent, sicut `panis' amori caelesti, `vinum' amori spirituali, et praeterea omnia et singula quae panis seu cibi ac vini seu potus sunt; cum itaque deficiunt talia, est fames, et vocatur in Verbo desolatio et vastatio, desolatio cum deficiunt vera, et vastatio cum deficiunt bona; multis in locis in Verbo de desolatione et vastatione illa agitur, et ibi describitur per desolationem terrae, regnorum, urbium, gentium, populorum, ac nuncupatur quoque exinanitio, excisio, consummatio, {2}desertum, vacuum, [2] ac ipse ille status vocatur dies magnus Jehovae, dies excandescentiae et vindictae Ipsius, dies tenebrarum et caliginis, nubis et obscuritatis, dies visitationis, etiam dies quando peritura terra, ita dies ultimus ac dies judicii; et quia non intellexerunt sensum internum Verbi, putarunt hactenus quod sit dies quando peritura terra, et quod tunc primum resurrectio (c)et judicium, non scientes quod per `diem' ibi significetur status, et per `terram' Ecclesia; ita per `diem quando peritura terra' status quando Ecclesia interitura; quapropter {3} in Verbo, cum de interitu hoc agitur, etiam de nova terra agitur, per quam Ecclesia nova intelligitur; de nova terra et de novo caelo, videatur n. 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 3355 fin., 4535; ultimus ille status Ecclesiae qui praecedit statum novae Ecclesiae, in Verbo proprie per vastationem et desolationem intelligitur et describitur; per desolationem et vastationem in Verbo describitur etiam status qui praecedit regenerationem hominis, qui status hic significatur per `septem annos famis'. @1 i sit$ @2 defectum$ @3 i etiam$