5370. `Et aperuit Joseph omnia in quibus': quod significet communicationem ex reliquiis, constat ex significatione `aperire' quod hic sit communicare; `omnia in quibus' sunt repositoria ubi frumentum, per quae quod reliquiae significatae sint, supra aliquoties dictum; quod reliquiae sint bona et vera in interioribus a Domino recondita, videatur n. 468, 530, 560, 561, 660, 661, 798, 1050, 1738, 1906, 2284, 5135, 5342, 5344.