Arcana Coelestia (Elliott) n. 5374

Previous Number Next Number See English 

5374. `Ad emendum': quod significet appropriationem, constat ex significatione `emere' quod sit comparare sibi, et sic appropriare; comparatio et appropriatio spiritualiter fit per bonum et verum; huic correspondet comparatio et appropriatio quae in mundo fit per argentum et aurum, `argentum' enim est verum, et `aurum' est bonum in spirituali sensu; inde `emptio' significat appropriationem; ut quoque in his locis in Verbo: apud Esaiam, Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite, et ite, emite sine argento, et sine pretio, vinum et lac, lv 1: etiam apud Jeremiam, xiii 1, 2, 11: apud Matthaeum, Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem repertum homo abscondit, et prae gaudio suo abit, et omnia quaecumque habet, vendit, et emit agrum illum. Rursus simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti pulchras margaritas, qui cum invenit unam pretiosam margaritam, abiit et {1} vendidit omnia quae habuit, et emit illam, xiii 44-46;

et apud eundem, Virgines prudentes dixerunt ad stultas, Ite ad vendentes, et emite vobis oleum; abeuntibus illis ad emendum venit Sponsus, xxv 9, 10;

[2] quia `emere' significabat appropriationem, ideo in Verbo {2} illa quae empta sunt argento, probe distinguuntur ab illis quae aliter comparata sunt; servi etiam qui empti argento {3}, erant sicut proprii, ac in inferiore gradu sicut nati domus; quapropter etiam passim una memorantur, ut Gen. xvii 13, Circumcidendo circumcidetur natus domus tuae, et emptio argenti tui {4}:

et (x)Lev. xxii 11, Si sacerdos emerit animam emptione argenti, et natus domus ejus, hi comedent de pane ejus {5};

inde constare potest quid significatur per `redemptos Jehovae' in Verbo, quod nempe illi qui receperunt bonum et verum, ita quibus appropriata sunt illa quae sunt Domini.

1 abiens 2 quoque 3 i fuerunt 4 i vers. 13 5 i vers. 11


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church