Arcana Coelestia (Elliott) n. 5420

Previous Number Next Number See English 

5420. `Et incurvarunt se ei facies ad terram': quod significet humiliationem, constat ex significatione `incurvare se' quod sit humiliatio, de qua n. 2153, et `facies ad terram' quod sit {1}humiliatio adorationis, n. 1999; per humiliationem hic non intelligitur humiliatio ex agnitione, et inde humiliatio interna, sed humiliatio externa, quia erat coram dominatore terrae ex more recepto; quod non humiliatio interna sed externa intelligatur, est quia nondum erat correspondentia, et per correspondentiam conjunctio {2}; cum naturale in eo statu est, tunc quidem humiliare se potest, et quoque in summo gradu, sed solum ex assumpto per usum; {3} est gestus absque affectione genuina producente illum, ita est corporeum quid absque sua anima; talis humiliatio hic intelligitur. @1 humiliationis adoratio$ @2 i quoniam absque medio$ @3 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church