Arcana Coelestia (Elliott) n. 5459

Previous Number Next Number See English 

5459. `Hoc facite, et vivetis, Deum ego timeo': quod significet quod ita erit si vita illis a Divino, constat ex significatione `hoc facite' quod sit quod ita erit; ex significatione `vivetis' quod sit quod vita illis, nempe veris, quae per `Jacobi filios' hic significantur; et ex significatione `Deum ego timeo' quod sit a Divino; per `Josephum' enim repraesentatur Dominus quoad verum a Divino, quod idem est cum caelesti spiritualis, quare per `ego' hic in sensu supremo significatur verum a Divino, et per `Deum' Ipsum Divinum quod in caelesti spiritualis, seu Divinum quod in vero; per `timere' in sensu supremo, cum praedicatur de Domino, non significatur timor sed amor; etiam`timor Dei' passim in Verbo significat amorem in Deum; se habet enim amor in Deum secundum subjecta, amor ille fit timor apud illos qui in {1} cultu externo sunt absque interno; et amor ille fit timor sanctus apud illos qui in cultu spirituali sunt; {2}at fit amor in quo {3} reverentia sancta, apud illos qui in cultu caelesti sunt; {4}sed in Domino non {5}erat timor sed purus amor; inde constare potest quod per `Deum ego timeo', cum praedicatur de Domino, significetur Divinus Amor, ita Divinum. @1 i naturali cultu sunt et magis apud illos qui in$ @2 et$ @3 i est$ @4 at$ @5 est $


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church