Arcana Coelestia (Elliott) n. 5461

Previous Number Next Number See English 

5461. `Frater vester unus {1}vincietur in domo custodiae vestrae': quod significet quod fides voluntate separabitur, constat ex repraesentatione `Shimeonis' qui hic est `frater unus qui vinciebatur', vers. 24, quod sit fides voluntate, de qua n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503; et a significatione `vinciri in domo custodiae' quod sit separari, de qua n. 5083, 5101, 5452, 5456. Cum hoc ita se habet: cum fides voluntate, seu voluntas faciendi verum quod fidei, separatur ab illis qui in Ecclesiae veris sunt, tunc nexus cum Divino est tam levis ut vix magis sit quam agnitio; [2]influxus enim {2}Divini a Domino' apud hominem regeneratum est in bonum et inde in verum, seu quod idem, in voluntatem et inde in intellectum; quantum itaque homo qui in veris fidei est, recipit bonum a Domino, tantum format Dominus apud illum novam voluntatem in parte ejus intellectuali, quod in parte intellectuali, videatur {3} 927, 1023, 1043, 1044, 2256, 4328, 4493, 5113, et tantum (t)influit Dominus, et facit affectionem bonum faciendi, hoc est, exercendi charitatem erga proximum; ex his constare potest quid intelligitur per quod fides voluntate separabitur, quae per `Shimeonem' repraesentatur, antequam medium quod erat `Benjamin', sisteretur praesens. @1 see p. 165,ft 3$ @2 Domini$ @3 i 863, 875, 895$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church