Arcana Coelestia (Elliott) n. 5490

Previous Number Next Number See English 

5490. `Et ad dandum illis viaticum {1}in viam': quod significet et quod sustentaret vera quae illis, constat ex significatione `dare viaticum' quod sit sustentatio; et ex significatione `viae' quod sit verum, de qua n. 627, 2333, hic autem `in via' est quamdiu in statu illo, nam `esse in via' significat statum {2}veri conjuncti bono, n. 3123. Per `viaticum' etiam sustentatio a vero et bono significatur apud Davidem, Depluere fecit super eos man in cibum, et frumentum caelorum dedit illis: panem robustorum comedit vir; viaticum misit illis ad satietatem, Ps. lxxviii 24, 25. @1 see p. 176, ft 3$ @2 ut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church