Arcana Coelestia (Elliott) n. 5495

Previous Number Next Number See English 

5495. `Ad dandum pabulum asino suo, in diversorio': quod significet cum reflecterent super scientifica in naturali exteriore, constat ex significatione `dare pabulum asino suo' quod sit reflectere per scientifica; pabulum enim est cibus quo pascuntur asini, {1}et sunt stramen et palea; {2}inde est omnis reflexio super scientifica, nam reflexio imprimis pascit illa; quod `asinus' sint scientifica, videatur mox supra n. 5492; et ex significatione `diversorii' quod sit naturale exterius; quod `diversorium' hic sit naturale exterius, non quidem (c)a parallelis locis in Verbo alibi confirmari potest, sed usque ex eo quod scientifica sint quasi `in suo diversorio' quando in naturali exteriore; quod naturale {3}duplex sit, exterius et interius, videatur n. 5118; scientifica cum in naturali exteriore sunt, communicant immediate cum sensibus externis corporis, ac ibi super his se reponunt et quasi requiescunt; inde est quod naturale hoc sit `diversorium' seu locus requietis aut pernoctationis scientificis. @1 sunt enim$ @2 ideo$ @3 exterius et interius detur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church