5521. `Et famem domorum vestrarum accipite': quod significet ut prospiciant sibi interea in desolatione illa, constat ex illis quae supra n. 5462 dicta sunt, ubi similia; quod in desolatione illa, est quia per `famem' significatur desolatio {1}. @1 in. 5360, 5376$