5523. `Et adducite fratrem vestrum minimum ad me': quod significet quod si medium conjunctio, constat ex repraesentatione `Benjaminis' qui hic est `frater minimus', quod sit medium, de qua n. 5411, 5413, 5443; et ex significatione `adducere illum ad me' quod sit quod inde conjunctio; per medium enim fit conjunctio interni quod repraesentatur per `Josephum', cum externis quae repraesentantur per `filios Jacobi', ut supra n. 5411, 5413, 5427, 5428 ostensum est.