5534. `Et timuerunt': quod significet sanctum, constat ex significatione `timere' cum obveniunt talia quae sunt Divinae Providentiae, ut hic quod vera donata gratis, quae significantur per quod `colligatio cujusvis argenti in sacco suo'; sanctum quod tunc influit, etiam aliquid timoris cum sancta reverentia inducit.