5547. `Quia frater (c)ejus mortuus est {1}': quod significet quoniam internum non adest, constat (c)eo repraesentatione `Josephi' qui hic est `frater', quod sit caeleste spiritualis seu verum a Divino, proinde internum Ecclesiae, de qua n. 5469; et ex significatione `mortuus esse' quod hic sit non adesse; erat enim in vivis sed non aderat. @1 A I i est here only, see p. 191$