Arcana Coelestia (Elliott) n. 5550

Previous Number Next Number See English 

5550. `Et descendere facietis canitiem meam': quod significet quod sic erit ultimum Ecclesiae, constat ex significatione `canitiei' cum agitur de Ecclesia {1}, quod sit ultimum ejus; ultimum per `canitiem' significatur etiam apud Esaiam, Attendite ad Me, domus Jacobi, et omnes reliquiae domus Israelis, portati ab utero, lati a vulva: usque etiam ad senectutem Ego idem, et usque ad canitiem Ego portabo, xlvi [3,] 4;

`domus Jacobi' pro Ecclesia externa, `domus Israelis' pro Ecclesia interna; `ab utero et vulva' pro a principio ejus; `ad senectutem et ad canitiem' pro ad ultimum ejus: et apud Davidem, Plantati in domo Jehovae, in atriis Dei nostri germinabunt; adhuc proventum habebunt in canitie, Ps. xcii 14, 15;

`in canitie' pro in ultimo. @1 i quae Jacob$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church