5554. Sunt perplures societates quae constituunt integumenta externa corporis, cum differentia a facie ad plantas pedis, nam ubivis est differentia; cum illis multum locutus sum; quoad spiritualem vitam fuerunt tales ut sibi persuaderi {1} passi fuerint {2} ab aliis quod ita sit, et cum audiverant confirmatum ex sensu litterae Verbi, crediderint prorsus, et permanserint in opinione, et vitam secundum illa instituerint non malam; at cum illis non facile commercium ab aliis qui non similis indolis sunt, haberi potest, nam opinionibus captis tenaciter inhaerent, nec se inde duci {3} rationibus patiuntur. Ex hac tellure perplures tales sunt, quia orbis noster in externis est, et quoque reagit contra interna sicut solet cutis. @1 persuadere A I$ @2 fuerunt I$ @3 i a $