Arcana Coelestia (Elliott) n. 5575

Previous Number Next Number See English 

5575. SENSUS INTERNUS Vers. 1-5. Et fames ingravescebat in terra. Et factum, sicut absolvissent comedere annonam, quam adduxerunt ex Aegypto, et dixit ad illos pater illorum, Revertimini, emite nobis parum cibi. Et dixit ad eum Jehudah, dicendo, Contestando contestatus in nos vir, dicendo, Non videbitis facies meas absque quod frater vester vobiscum. Si sis tu mittens fratrem nostrum nobiscum, descendemus et ememus tibi cibum. Et si non tu mittens, non descendemus, quia vir dixit ad nos, Non videbitis facies meas absque quod frater vester vobiscum. `Et fames ingravescebat' significat desolationem ex indigentia spiritualium: `in terra' significat circa illa quae erant Ecclesiae: `et factum' significat novum: `sicut absolvissent comedere annonam' significat cum vera deficerent: `quam adduxerunt ex Aegypto' significat quae ex scientificis: `et dixit ad illos pater illorum' significat perceptionem ab illis quae Ecclesiae: `Revertimini, emite nobis parum cibi' significat quod, ut vivant, comparent sibi bonum veri spiritualis: `et dixit ad eum Jehudah' significat bonum Ecclesiae: `dicendo, Contestando contestatus in nos vir' significat quod illis aversum spirituale ab interno: `dicendo, Non videbitis facies meas' significat quod nulla commiseratio: `absque quod frater vester vobiscum' significat nisi sit medium vobis: `si sis tu mittens fratrem nostrum nobiscum' significat si ita ab Ecclesia sit ut adjungatur quod erit medium: `descendemus et ememus tibi cibum' significat quod tunc ibi comparabitur bonum veri: `et si non tu mittens significat si non: `non descendemus' significat quod comparari nequeat: `quia vir dixit ad nos' significat perceptionem de spirituali: `Non videbitis facies meas' significat quod nulla commiseratio: `absque quod frater vester vobiscum' significat nisi sit medium vobis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church