56. Vers. 29. Et dixit Deus, Ecce, do vobis omnem herbam seminificantem semen, quae super faciebus totius terrae, et omnem arborem, in qua fructus; arbor producens semen vobis erit in cibum. Caelestis homo unice delectatur caelestibus, quae quia conveniunt vitae ejus, vocantur cibi caelestes: spiritualis homo delectatur spiritualibus, quae quia vitae ejus conveniunt, vocantur cibi spirituales: naturalis similiter naturalibus, quae quia vitae ejus sunt, vocantur cibi, et sunt cumprimis scientifica. Hic quia de spirituali homine agitur, ejus cibi spirituales per repraesentativa describuntur; spirituales per 'herbam seminificantem semen,' et per 'arborem in qua fructus,' qui in genere vocantur 'arbor producens semen'; naturales ejus cibi in versu sequente describuntur.