5612. `Et peccabo tibi omnibus diebus': quod significet quod non bonum Ecclesiae erit amplius, constat (c)ex repraesentatione `Jehudae' qui de se haec dicit, quod sit bonum Ecclesiae, de qua n. 5583, 5603; a significatione `peccare' quod sit disjunctio, de qua n. 5229, 5474, ita quod non erit, nam quod disjungitur ab aliquo, hoc non est cum illo magis; et ex significatione `omnibus diebus' quod sit in perpetuum, ita non amplius. Haec dicta sunt quia bonum Ecclesiae dari non potest absque medio inter internum et externum, quod repraesentatur per `Benjaminem', influit enim tam bonum quam verum Ecclesiae ab interno per medium in externum, consequenter quantum interest ut bonum Ecclesiae sit, tantum ut sit medium; idcirco Jehudah spondet pro Benjamine; quod non bonum Ecclesiae absque medio detur, significatur per haec verba Jehudae; et quod nec verum Ecclesiae, per verba Reubenis n. 5542.