Arcana Coelestia (Elliott) n. 5614

Previous Number Next Number See English 

5614. `Quod nunc reversi fuerimus his duabus vicibus': quod significet quod vita spiritualis exterior et interior, constat ex significatione `ire' quod sit vivere, de qua supra n. (X)5605, quare 'redire' est inde vivere; illuc enim iverunt ut frumentum sibi compararent, et per `frumentum' significatur bonum veri ex quo vita spiritualis; et ex significatione `his duabus vicibus' {1}quod, quia se refert ad vitam, sit vita exterior et interior, nam per `annonam', quam prima vice acceperunt, significata est vita exterior seu in naturali, ex causa quia erant absque medio, de qua re in capite praecedente, at per {2}frumentum quod hac vice accipiunt, significatur vita interior, nam nunc erant cum Benjamine qui medium, de qua re in hoc et in sequente capite; inde est quod per `nunc reversi fuerimus his duabus vicibus' [2] significetur vita spiritualis exterior et interior. Quod haec significentur, non potest non apparere alienum, imprimis {3} qui nihil de spirituali novit; apparet enim sicut `reverti his duabus vicibus' ne quidem aliquid commune habeat cum vita spirituali quae significatur sed usque est ille sensus internus verborum; {4} si credere velis, ipsa cogitatio interior hominis qui in bono est, hoc capit, quia ea est in sensu interno, tametsi homo {5}cum in corpore est, id alte ignorat; nam sensu internus, seu sensus spiritualis, qui est interioris cogitationis, cadit illo nesciente in ideas materiales et sensuales quae participant de tempore et spatio et de talibus quae in mundo, et sic non apparet quod cogitatio ejus interior sit talis; est enim cogitatio ejus interior qualis est angelorum, nam ejus spiritus cum illis in societate est; [3] quod cogitatio hominis qui in bono est, sit secundum sensum internum constare potest ex eo quod post mortem cum in caelum venit, ilico absque ulla informatione in sensu interno sit, quod nullatenus esset nisi in mundo quoad interiorem cogitationem in illo sensu fuisset; quod in illo sit, causa est quia correspondentia est inter spiritualia et naturalia talis ut ne quidem minimum sit, cujus non detur correspondentia; idcirco quia mens interior seu rationalis hominis qui in bono est, in spirituali mundo est, et mens ejus exterior seu naturalis in naturali mundo, non potest aliter quam quod {8}utraque mens cogitet, sed interior spiritualiter et exterior naturaliter, et quod spirituale cadat in naturale, et unum agant per correspondentiam; [4] quod mens interior hominis, cujus cogitationis ideae vocantur intellectuales et dicuntur immateriales, non cogitet ex vocibus alicujus linguae, consequenter non ex formis naturalibus, constare potest ei qui potest de his reflectere, nam cogitare potest momento quod vix potest (t)per horam eloqui, (m) ita per universalia, quae {9}in se comprehendunt perplura singularia;(n) illae ideae cogitationis sunt spirituales, et non aliae, cum Verbum legitur, quam sicut est sensus internus; tametsi homo hoc nescit ex causa, ut dictum, quia spirituales illae ideae per influxum in naturale sistunt ideas naturales, et sic ideae spirituales non apparent, usque adeo ut homo credat, nisi instructus fuerit, quod spirituale non sit nisi sit quale est naturale, immo quod non aliter cogitet in spiritu quam sicut loquitur in corpore, taliter naturale obumbrat spirituale. @1 quod after vitam$ @2 annonam quam$ @3 i ei$ @4 i et$ @5 dum$ @6 i ejus$ @7 i ei$ @8 utroque I$ @9 i simul$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church