5616. `Dixit ad illos Israel pater illorum': quod significet perceptionem ex bono spirituali, constat ex significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit perceptio; et ex repraesentatione `Israelis' quod sit bonum spirituale, de quibus supra n. 5595; `pater' dicitur quia vera, quae repraesentant filii ejus, sunt ex illo bono ut a patre.