Arcana Coelestia (Elliott) n. 5622

Previous Number Next Number See English 

5622. `Nuces terebinthinas et amygdalas': quod significet bona vitae illis veris correspondentia, constat ex significatione `nucum terebinthinarum' quod sint bona vitae correspondentia veris boni naturalis exterioris, quae per `resinam' significantur, de qua sequitur; et ex significatione `amygdalorum' quod sint bona vitae {1}correspondentia veris boni naturalis interioris, quae per `ceram aromaticam et stacten' {2}significantur {3}. Quod nuces illae significent talia, est quia sunt fructus, et `fructus' in Verbo significant opera, `fructus arborum utilium' bona opera, seu quod idem, bona vitae, nam bona vitae {4}quoad usum sunt bona opera. Quod `nuces terebinthinae' significent bona vitae veris boni naturalis exterioris correspondentia, est quia sunt arboris minus nobilis, et quae exteriora sunt, per talia quae minus nobilia sunt, significantur; causa est quia exteriora in se crassiora sunt interioribus, {5}nam sunt communia ex perpluribus interiorum composita. [2]At quod `amygdalae' significent bona vitae veris boni naturalis interioris correspondentia, est quia amygdalus est arbor nobilior; `ipsa arbor' significat in spirituali sensu perceptionem veri interioris quod ex bono, `ejus' flos' verum interius quod ex bono, et `(t)ejus fructus' bonum vitae ex illo, in hoc sensu dicitur amygdalus apud Jeremiam, Factum est verbum Jehovae, dicendo, Quid vides Jeremia? et dixi, Baculum amygdali ego video; tum dixit Jehovah ad me, Probe fecisti videndo, quia vigilans Ego super verbo Meo, ut faciam illud, i 11 (,12);

`baculus' pro potentia, `amygdalus' pro perceptione veri interioris, hi quia praedicatur de Jehovah, pro vigilatione super illo, `verbum' pro vero. Per amygdalas quae effloruerunt ex baculo Aharonis pro tribu Levi etiam significantur bona charitatis seu bona vitae, de quibus ita apud Mosen, Factum postridie, cum intravit Moses in tentorium conventus, ecce effloruerat baculus Aharonis pro tribu Levi, et produxerat florem, ut floreret flos, et ferret amygdalas, Num. xvii 23 (A. V. xvii8);

hoc signum erat quod illa tribus electa fuerit in sacerdotium, quia per illam significata fuit charitas, n. 3875, 3877, 4497, 4502, 4503, quae est essentiale Ecclesiae spiritualis. @1 after interioris$ @2 before per$ @3 i de qua etiam sequitur$ @4 quod I$ @5 sunt enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church