Arcana Coelestia (Elliott) n. 5633

Previous Number Next Number See English 

5633. Vers. 15-17. Et acceperunt viri munus hoc, et duplum argenti acceperunt in manu sua, et Benjaminem, et surrexerunt, et descenderunt Aegyptum; et steterunt coram Josepho. Et vidit Joseph cum illis Benjaminem, et dixit ei qui super doma sua, Adduc viros domum, et mactando macta, et praepara, quia mecum comedent viri in meridie. Et fecit vir quemadmodum dixit Joseph, et adduxit {1}vir viros domum Josephi. `Et acceperunt viri munus {2}hoc significat quod vera secum haberent per quae obtinerent gratiam: `et duplum argenti acceperunt in manu sua' significat etiam verum acceptum in potentia: `et Benjaminem' significat et quoque medium: `et surrexerunt et descenderunt Aegyptum' significat elevationem ad vitam sibi comparandam ex interioribus scientificorum: `et steterunt coram Josepho' significat praesentiam caelestis spiritualis ibi: `et vidit Joseph cum illis Benjaminem' significat apperceptionem medii spiritualis apud vera, a caelesti spiritualis: `et dixit ei qui super domo sua' significat ad id quod Ecclesiae externae: `Adduc viros domum' significat quod vera in naturali illuc introducerentur: `et mactando macta et praepara significat per bona naturalis exterioris: `quia mecum comedent viri in meridie' significat quod conjungentur quando cum medio: `et fecit vir quemadmodum dixit Joseph' significat effectuationem: `et adduxit vir viros domum Josephi' significat introductionem primam in bonum quod a caelesti spiritualis. @1 I o here only$ @2 A I o here only$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church