5637. `Et surrexerunt et descenderunt Aegyptum': quod significet elevationem ad vitam sibi comparandam ex interioribus scientificorum, constat a significatione `surgere' quod sit elevatio ad illa quae sunt vitae spiritualis, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171, 4103, 4881; a significatione `descendere' quod sit ad vitam sibi comparandam; involvit enim hic `descendere' simile quod prius, quo nempe per haec verba `Mitte puerum mecum, et surgemus, et ibimus, et vivemus, et non moriemur', {1}vers. 8, per quae significatur vita spiritualis secundum gradus, de quibus n. 5605; et a significatione `Aegypti' quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966, hic interiora scientificorum quia ibi caeleste spiritualis quod per `Josephum' repraesentatur; quapropter mox dicitur `et steterunt coram Josepho'. [2] Interiora scientificorum sunt quae spiritualia in naturali, et spiritualia ibi sunt quando scientifica ibi illustrata sunt a luce caeli, et tunc illustrata sunt a luce caeli cum homo fidem habet doctrinalibus quae e Verbo, et tunc fidem habet cum in bono charitatis est; tunc enim a bono charitatis sicut a flamma illustrantur vera, et sic scientifica, haec inde spiritualem suam lucem habent; inde constare potest quid per interiora scientificorum intelligitur. @1 vers. 8 after prius$