5646. Vers. 18-23. Et timuerunt viri quod adducti domum Josephi, et dixerunt, Super verbum argenti reducti in manticis nostris in initio nos adducimur, ad devolvendum super nos, et ad conjiciendum se super nos, et ad sumendum nos ad servos, et asinos nostros. Et accesserunt ad virum qui super domo Josephi, et locuti ad illum ostio domus. Et dixerunt, In me domine mi, descendendo descendimus in initio ad emendum cibum. Et factum, cum veniremus ad diversorium, et aperuimus manticas nostras, et ecce argentum cujusvis in ore manticae suae, argentum nostrum in pondere suo, et reducimus illud manu nostra. Et argentum alterum descendere facimus in manu nostra ad emendum cibum, non scimus quis posuit argentum nostrum in manticis nostris. Et dixit, Pax vobis, ne timeatis, Deus vester, et Deus patris vestri dedit vobis absconditum donum in manticis vestris, argentum vestrum venit ad me; et eduxit ad illos Shimeonem. `Et timuerunt viri' significat retractionem: `quod adducti domum Josephi' significat quod vera quae naturalis adjungerentur et subjicerentur interno: `et dixerunt, Super verbum argenti reducti in manticis nostris (x)in initio nos adducimur' significat quia verum in exteriore naturali apparet gratis donatum, quod ideo subjicerentur: `ad devolvendum super nos, et ad conjiciendum se super nos' significat quod propter id sub potestatem absolutam redigerentur: `et ad sumendum nos {1}in servos, et asinos nostros' significat usque ut quicquid in utroque naturali nihili sit: `et accesserunt ad virum qui super domo Josephi' significat doctrinalia Ecclesiae: `et locuti ad illum ostio domus' significat consultationem ex illis de introductione: `et dixerunt, In me domine mi' significat testificationem: `descendendo descendimus (x)in initio ad emendum cibum' significat animum comparandi bonum veris: `et factum, cum veniremus ad diversorium, et aperuimus manticas nostras' significat introspectionem in naturale exterius: `et ecce argentum cujusvis in ore manticae suae' significat quod perspectum, quod vera quasi gratis donata: `argentum nostrum in pondere suo' significat vera secundum statum cujusvis: `et reducimus illud in manu nostra' significat quod submittantur quae gratis donata quantum possibile: `et argentum alterum descendere facimus in manu nostra ad emendum cibum' significat quod animus sit per verum aliunde comparare bonum: `non scimus quis posuit argentum nostrum in manticis nostris' significat non fidem ex ignorantia a quo verum in naturali exteriore: `et dixit, Pax vobis; ne timeatis' significat quod bene sit, ne desperent: `Deus vester et Deus patris vestri' significat Divinum Humanum Domini: `dedit vobis absconditum donum in manticis vestris' significat quod ab Ipso absque ulla eorum prudentia: `argentum vestrum venit ad me' significat quod videbitur sicut verum comparatum ab illis: `et eduxit ad illos Shimeonem' significat quod adjunxerit veris velle. @1 thus A I here and 5651; cp. above.$