Arcana Coelestia (Elliott) n. 5649

Previous Number Next Number See English 

5649. `Et dixerunt, Super verbum argenti reducti in manticis nostris (x)in initio nos adducimur': quod significet quia verum in exteriore naturali apparet gratis donatum, quod ideo subjicerentur, constat ex significatione `argenti reducti' quod sit verum gratis donatum, de qua n. 5530, 5624; ex significatione `manticae' quod sit limen naturalis exterioris, de qua n. 5497; et ex significatione `adduci' quod sit adjungi et subjici, de qua mox supra n. 5648. [2]Hoc ita se habet: quia perceptum quod vera scientifica in exteriore naturali essent gratis donata, et ideo allicerentur ad conjungendum se interno, et sic ei subjicerentur, inde, ut mox supra dictum, (t)privarentur suo libero et sic omni jucundo vitae; quod ita sit, nempe quod percipiatur quod vera scientifica gratis donata sint, et id in naturali vel exteriore vel interiore est prorsus ignotum homini; causa est quia is in nulla tali perceptione est, ne hilum enim scit quid ei gratis donatur, minus quid in naturali exteriore, et quid in interiore reponitur; quod id non percipiat, communis causa est quod mundana et terrestria ei cordi sint, non autem caelestia et spiritualia, et quod ideo non credat aliquem influxum per caelum a Domino, ita nequaquam quod aliquid ei donetur; cum tamen omne id verum quod {1}rationaliter concludit ex scientificis, et putat quod ex propria potentia, sit tale quod ei donatur; minus potest homo percipere num id positum sit in exteriore naturali vel in interiore, quia ignorat quod naturale sit binum, nempe exterius quod accedit ad sensus externos, et interius quod recedit ab illis et convertit se ad rationale; [3]quia homo in ignorantia est de his et illis, idcirco nihil perceptionis habere potest de talibus; cognitio rei praecedet ut sit {2}ejus perceptio; at societates angelicae haec probe et clare sciunt et percipiunt, non modo quid illis gratis donatur sed etiam ubinam id est; quod constare potest ab hac experientia: cum aliquis spiritus qui in bono est et inde in facultate, in societatem angelicam venit, tunc is simul venit in omnem scientiam et intelligentiam quae societati est, in qua non prius fuerat, et tunc non aliter scit quam quod sciverit id et (x)intellexerit ita prius et a se; at cum reflectit, appercipit quod id ei per societatem illam angelicam a Domino gratis donetur; et quoque scit, ex societate angelica ubinam est, num id in naturali exteriore aut in naturali interiore sit; sunt enim societates angelicae quae in exteriore naturali, et sunt quae in interiore; at naturale non (t)illis est naturale quale {3} homini, sed est naturale spirituale, quod spirituale factum est per id quod conjunctum et subjectum sit spirituali. [4]Ex his constare potest quod quae hic in sensu interno {4}memorantur, actualiter ita existant in altera vita, quod nempe appercipiant quid illis gratis donatur, tum ubinam id reponitur, tametsi homo hodie nihil de talibus sciat; at in antiquis temporibus illi qui fuerunt ab Ecclesia, talia sciverunt, scientifica eorum docebant, et quoque doctrinalia; {5}fuerunt illi interiores homines, sed ab illis temporibus (t)homines successive facti sunt exteriores, usque adeo ut hodie in corpore sint, ita in extremo; cujus rei indicium est quod ne quidem sciant quid spirituale et quid internum, et quod nec credant quod sint; immo ad tale extremum in corpore ab interioribus abiverunt ut ne quidem credant quod vita sit post mortem, nec quod caelum nec infernum; immo ex recessione ab interioribus usque in tale extremum, tam stupidi in spiritualibus facti sunt ut credant vitam hominis similem esse vitae {6}bestiarum, et sic hominem similiter moriturum; et quod mirabile, tale credunt eruditi prae simplicibus, et qui aliter credit, pro simplici ab illis habetur. @1 after scientificis$ @2 A d ejus$ @3 i est$ @4 continentur$ @5 inde fuerunt$ @6 A d animalium, i bestiarum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church