5655. `Descendendo descendimus {1}in initio ad emendum cibum': quod significet animum comparandi bonum veris, constat a significatione `descendere' quod sit animus seu intentio, qui enim descendit aut confert se alicubi, est ex animo, hic ad comparandum bonum veris, quod significatur per `ad emendum cibum'; per `emere' enim significatur comparare et appropriare, n. 5374, 5397, 5406, 5414, 5426, et per `cibum' bonum veri, n. 5340, 5342, hic bonum veris quae repraesentantur per `filios Jacobi' qui de se illa loquuntur. @1 A I o in, see n. 5646$