5658. `Argentum {1}nostrum in pondere suo': quod significet vera secundum statum cujusvis, constat ex significatione `argenti' quod sit verum, de qua n. 1551, 2954; et a significatione `ponderis' quod sit status rei quoad bonum, de qua n. 3104; (m)ita vera secundum statum cujusvis est secundum bonum quod recipere possunt. (n) Pondera et mensurae multis in locis in Verbo nominantur, at in sensu interno non significant pondera et mensuras sed `pondera' significant status rei quoad bonum, et `mensurae' status rei quoad verum; sicut etiam gravitas et extensio, `gravitas' quae in mundo naturali, correspondet bono in mundo spirituali, et `extensio' vero; causa est quia in caelo, unde correspondentiae, non datur gravitas, nec extensio, quia non spatium; apparent quidem gravia et extensa {2}apud spiritus, sed sunt apparentiae {3}oriundae ex statibus boni et veri in caelo superiore. [2]Quod `argentum' significet verum, notissimum fuerat antiquis temporibus, inde antiqui tempora a prima aetate ad {4}ultimam mundi distinxerunt in saecula aurea, argentea, cuprea, et ferrea, quibus etiam adjecerunt argillacea; saecula aurea vocaverunt illa tempora cum innocentia et integritas fuit, et cum quisque bonum faciebat ex bono, et justum ex justo; {5} argentea autem dixerunt illa tempora cum non amplius innocentia erat, sed usque species integritatis, quae non constabat in eo quod bonum facerent ex bono, sed in eo quod verum facerent ex vero; saecula autem cuprea et ferrea appellabant illa quae adhuc inferiora sunt; [3]quod ita appellaverint tempora, non erat ex comparatione, sed ex correspondentia; sciverunt enim antiqui quod `argentum' corresponderet vero et quod `aurum' bono, et hoc ex communicatione cum spiritibus et angelis; cum enim in caelo {6}superiore loquela est de bono, apparet infra apud illos qui in primo seu ultimo caelo sub illis sunt, aureum; et cum loquela est de vero, apparet ibi argenteum; quandoque ita ut non modo parietes conclavium ubi habitant, coruscent auro et argento, sed etiam ipsa atmosphaera ibi; et quoque apud angelos primi seu ultimi caeli, qui in bono sunt ex bono, apparent mensae ex auro, candelabra ex auro, et plura alia; apud illos autem qui in vero sunt ex vero, apparent talia ex argento; sed quis hodie novit quod saecula ab antiquis {7}vocata fuerint aurea et argentea ex correspondentia? immo quis hodie aliquid de correspondentia novit? et qui hoc non novit, et magis qui volupe et sapiens in eo ponit ut disputet num sit vel non sit, {8}is ne quidem potest minimum scire de innumerabilibus quae correspondentiae `{9}sint'. @1 suum A I, but see 5646 and Hebrew.$ @2 in mundo spirituum$ @3 oriunda I$ @4 ultimum I$ @5 i saecula$ @6 interiore$ @7 after argentea$ @8 quomodo$ @9 sunt$