5660. `Et argentum alterum descendere facimus in manu nostra {1}ad emendum cibum': quod significet quod animus sit per verum aliunde comparare bonum, constat ex significatione `argenti' quod sit verum, de qua mox supra n. 5657, et quia per `argentum' significatur verum, per `argentum alterum' significatur verum aliud, inde significatur verum aliunde; quia non aliud verum datur quod genuinum, quam a Domino Qui gratis donat, ita nec aliunde ipsum verum; et ex significatione `descendere facere' quod sit animus comparandi, nempe bonum veri quod per `frumentum quod emerent', significatur; sensus litterae historicus involvit quod argentum alterum etiam veniret ad Josephum, ad emendum ab illo cibum, sic non aliunde; at sensus internus non manet in sensu litterae historico, hunc sensum non curat, sed in ipsa re de qua agitur, quae res est, {2} si ut servi subjicerentur {3}propterea quod aliqua vera in (t)naturali exteriori gratis donata sunt quod aliunde compararent sibi bonum per verum; (m)talis etiam est series in sensu interno, nam mox dicitur `non scimus quis posuit argentum in manticis nostris', per quae significatur quod non crederent {4}quia non scirent a quo verum in naturali exteriore.(n) [2]Similiter existit in altera vita apud spiritus qui {5}per vera initiantur in bonum, et imprimis in hoc, quod omne bonum et verum a Domino influat, {6}et cum appercipiunt quod influat omne quod cogitant et volunt, et sic quod a se cogitare et velle non possint, tunc repugnant quantum possunt, {7}credunt {8}quod sic vita propria illis nulla foret, et sic quod periret omne jucundum, nam hoc in proprio ponunt; ac insuper, si non (t)possent agere bonum (c)a se nec credere verum a se, quod remitterent manus, nihil ex se agendo et cogitando, et exspectarent influxum; ita cogitare illis permittitur {9} etiam in tantum ut paene concludant apud se quod non {10}velint inde bonum et verum accipere sed aliunde, ubi non talis orbatio proprii est; etiam quandoque datur illis inquirere ubi id inveniant; at postea, cum nullibi inveniunt, illi qui regenerantur, redeunt et ex libero eligunt quoad velle et cogitare duci a Domino; informantur etiam tunc quod accepturi sint proprium caeleste quale est angelis, et cum hoc proprio etiam beatum et felix in aeternum. [3]Quod proprium caeleste {11}attinet, hoc ex nova voluntate, quae datur a Domino, existit, et differt a proprio hominis, in eo quod non magis spectent se in omnibus et singulis quae agunt, {12}ac in omnibus et singulis quae discunt et docent, sed quod tunc spectent proximum, publicum, Ecclesiam, regnum Domini, et sic Ipsum Dominum; fines vitae sunt qui mutantur, fines {13}spectandi inferiora, nempe (t)mundum et semet, removentur, et fines {14}spectandi superiora, loco illorum substituuntur; fines vitae non aliud sunt quam ipsa vita hominis, nam fines sunt ipsum velle hominis et sunt ipsi ejus amores, nam quae homo amat, haec vult et pro fine habet; qui proprio caelesti donatur, is etiam in tranquillo est et in pace, nam fidit Domino et credit quod nihil mali illum attingat, et novit quod concupiscentiae illum non infestent; et praeterea qui in proprio caelesti sunt, in ipso libero sunt, nam duci a Domino est liberum, ducitur enim in bono, a bono, ad bonum; {15}inde constare potest quod sint in beato et felici, nam nihil est quod turbat, non aliquid amoris sui, {16}consequenter non aliquid inimicitiae, odii, vindictae, nec aliquid amoris mundi, consequenter non aliquid fraudis, timoris, {17}irrequiei. @1 A I here o$ @2 i quod$ @3 quia$ @4 et quia nec$ @5 initiantur in vera et per veri$ @6 at$ @7 credunt enim$ @8 A has this passage (reading et sic quod vita . . . foret, et quod ita omne jucundum, periret, nam . . . ponunt) placed after influxum below.$ @9 i imo$ @10 after accipere$ @11 est$ @12 nec pro se$ @13 qui inferiora spectant$ @14 qui superiora spectant$ @15 etiam in beato et felici est$ @16 seu$ @17 before fraudis$