Arcana Coelestia (Elliott) n. 5662

Previous Number Next Number See English 

5662. `Et dixit, Pax vobis, ne timeatis': quod significet quod bene sit, ne desperent, constat ex significatione `pacis' quod sit bene esse, de qua sequitur; et a significatione `ne timeatis' quod sit ne desperent; agitur enim in sensu interno de mutatione status, quod non amplius ex propria potentia compararent sibi vera, et per vera bonum, sed quod illis ex Domino donarentur; et quia putarunt quod sic amissuri proprium, ita liberum, consequenter omne jucundum vitae, in desperatione fuerunt, ut ab illis quae praecedunt, patet; inde est quod per `ne timeatis' hic significetur ne desperent; timor enim ex variis causis oritur, n. 5647, inde etiam varia significat. [2]Quod `pax' sit bene esse, est quia est intimum, et inde universale regnans {1} in omnibus et singulis in caelo; est enim pax in caelo sicut in terra ver, seu sicut aurora, quae non afficiunt per sensibiles varietates sed per amoenum universale quod influit in singula quae percipiuntur, et {2}non modo ipsam perceptionem, {3}sed etiam singula objecta amoenitate imbuit; hodie vix aliquis novit quid pax, ubi nominatur in Verbo, ut in Benedictione, Elevet Jehovah facies Suas super te, et ponat tibi pacem, Num. Vi 26, et alibi; credit paene unusquisque quod pax sit securitas ab hostibus, et quod sit tranquillitas in domo et inter socios; sed haec pax non ibi intelligitur verum pax quae immensum illam pacem transcendit; est pax caelestis, de qua mox supra; hac pace nemo donari potest nisi qui (x)ducitur a Domino ac in Domino est, hoc est, in caelo, ubi Dominus est omne in omnibus; pax enim caelestis influit cum cupiditates oriundae ex amore sui et mundi sublatae sunt, nam hae sunt quae tollunt {4} pacem, infestant enim interiora hominis, et faciunt ut tandem ponat in irrequie quietem, et in infestis pacem, quia in malis jucundum; quamdiu homo in his est, nequaquam scire potest quid pax, immo tamdiu credit quod pax illa nihili sit; et si quis dicit quod tunc illa pax ad perceptionem veniat, cum jucunda ex amore sui et mundi sublata sunt, ridet; causa est quia in jucundo mali quod est oppositum paci, ponit pacem. [3]Quia pax talis est, nempe omnium felicitatum et beatitudinum intimum, et inde universale in singulis regnans, ideo antiqui pro communi formula usi sunt dicere `Pax vobis', {5}cum intelligerent ut bene sit, ac interrogare num pax illis, cum intelligerent num bene sit. Videantur quae prius de pace dicta et ostensa sunt, nempe: quod pax in caelis sit instar veris et aurorae in terris, n. 1726, 2780: quod pax sit in supremo sensu Dominus, in repraesentativo regnum Ipsius, et quod sit Divinum Domini afficiens bonum ab intimo, n. 3780, 4681: quod omnis irrequies a malo et falso, pax autem a bono et vero, n. 3170. @1 i ita$ @2 sicut$ @3 ita perceptionum$ @4 i illam$ @5 et interrogare num pax illis, cum intelligerent ut bene sit et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church