Arcana Coelestia (Elliott) n. 5680

Previous Number Next Number See English 

5680. `Et dixerunt, Pax servo tuo patri nostro': quod significet inde apperceptionem naturalis quod bene sit bono a quo, constat ex significatione `dicere' quod sit percipere, de qua n. (x)1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509; ex significatione `pacis' quod sit bene esse, de qua n. 5662, 5677; et ex repraesentatione `Israelis' quod sit bonum spirituale, de qua mox supra n. 5678; quod bonum `pater' dicitur quia ab illo ut a patre sunt vera et bona in naturali, quae repraesentantur per `decem filios ejus'; et quia vera et bona in naturali per illos repraesentantur, per eosdem etiam naturale significatur, naturale enim est continens, et vera ac bona ibi sunt contenta, quae unum faciunt; inde patet quod per `dixerunt, Pax servo tuo patri nostro' significetur inde apperceptio naturalis quod bene sit bono a quo; [2]inde apperceptio dicitur, nempe (c)ab interno, quod per `Josephum' repraesentatur, n. 5648, quia omnis perceptio naturalis venit a spirituali, {1}et quia a spirituali, venit ab interno, hoc est, per internum a Domino; nusquam aliqua perceptio, ne quidem aliqua cogitationis et affectionis vita est naturali, {2}nisi quae venit a spirituali; sunt enim in naturali ex se omnia mortua, at vivificantur per influxum e spirituali mundo, hoc est, per spiritualem mundum a Domino, in spirituali mundo vivunt omnia ex luce quae a Domino, nam in luce illa est sapientia et intelligentia. Quod hic significetur inde apperceptio, seu ab interno, in naturali, etiam sequitur ab illis quae praecedunt n. 5677. @1 quod internum$ @2 quae non$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church