Arcana Coelestia (Elliott) n. 5682

Previous Number Next Number See English 

5682. `Et deflexerunt se, et incurvarunt se': quod significet humiliationem exteriorem et interiorem, constat ex significatione `deflectere se' quod sit humiliatio exterior, et ex significatione `incurvare se' quod sit humiliatio interior; est enim deflexio minor gradus incurvationis, quapropter etiam est humiliatio exterior; {2}et incurvatio est major gradus, quapropter est humiliatio interior; praeterea `deflexio' est humiliatio veri, hoc est, illorum qui in vero sunt, ita spiritualium, {2}et `incurvatio' est humiliatio boni, hoc est, illorum qui in bono sunt, ita caelestium; sic quoque (t)`deflexio' est humiliatio exterior, et incurvatio humiliatio interior; qui enim in bono sunt, interiores homines sunt quam illi qui in vero. Haec quae in hac periodo in, sensu interno continentur, pleraque explicata sunt quoad solas significationes vocum, ex causa quia sunt talia quae prius explicata sunt. @1 see p. 258, ftnote 4$ @2 at$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church