5700. `Et Aegyptiis comedentibus cum eo solis': quod significet separationem scientificorum quae in inverso ordine, constat ex repraesentatione `Aegyptiorum' quod sint scientifica quae in inverso ordine, de qua sequitur; et a significatione `comedentibus cum eo solis' quod sit separatio, ut mox supra n. 5699. Per `Aegyptios comedentes cum eo' intelliguntur Aegyptii qui comedebant apud Josephum; quod non cum Josepho comederent, patet, quia comedebant soli. Per `Aegyptum' seu per `Aegyptios' in bono sensu significantur scientifica Ecclesiae, videatur n. 1462, 4749, 4964, 4966, at in opposito sensu per illos significantur scientifica quae in inverso ordine sunt, ita quae sunt contra vera Ecclesiae, n. 1164, 1165, 1186, in hoc sensu memoratur Aegyptus pluribus in locis in Verbo; quod Aegyptus illa scientifica significet, est quia scientifica Ecclesiae Antiquae, quae fuerunt repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium quae apud illos plus quam apud alios exculta fuerunt, verterant in magica, inde scientifica {1}Ecclesiae repraesentativae prorsus inverterunt; [2]in inverso ordine dicuntur esse scientifica, quando {2}abutuntur ordine caelesti ad faciendum malum, ordo enim caelestis (x)est ut bonum fiat omnibus; inde fit cum inverterint ita ordinem caelestem, quod demum negent Divina, illa quae caeli, consequenter quae charitatis et fidei sunt, {3}qui tales facti sunt, sciunt ex scientificis acriter et solerter ratiocinari, quia ratiocinantur ex sensualibus, et ratiocinari ex sensualibus, est ex talibus quae externa sunt, {4}nempe quae corporis et mundi, quae immediate occupant sensus et animos hominis; talia nisi illuminata fuerint a luce caeli, et sic in prorsus alium ordinem disposita, in tali obscuro {5}ponunt hominem quoad caelestia, ut non solum nihil eorum{6} capiat, sed etiam prorsus {6}neget, et tandem {6}rejiciat, ac tunc quantum licet, blasphemet; scientifica cum in ordine sunt, disposita sunt a Domino {7}in formam caeli; at cum scientifica {8}in inverso ordine sunt, disposita sunt in formam inferni, et {9} tunc falsissima in medio sunt, et quae illa confirmant ad latera, at vera sunt extra {10} et quia extra sunt, non communicationem habere possunt cum caelo, ubi vera regnant; quapropter {11} illis clausa sunt interiora, nam per interiora patet caelum. @1 apud illos fuerunt in prorsus inverso ordine$ @2 sunt prout apud illos qui negant Divina et$ @3 illi sciunt acrius et solertius ratiocinari ex scientificis, quam illi qui non negant, nam$ @4 quae nempe sunt$ @5 sunt$ @6 all plural A$ @7 ad$ @8 non in$ @9 i cum disposita sunt in formam inferni,$ @10 i illa$ @11 i etiam$