Arcana Coelestia (Elliott) n. 5703

Previous Number Next Number See English 

5703. `Et {1}consederunt coram eo': quod significet quod disponerentur a sua praesentia, constat ex significatione `consedere' quod hic sit disponi; ordinabantur enim {2}a Josepho, ut patet a mox sequentibus, nam obstupuerunt quod consederet primogenitus secundum primogenituram suam et minorennis secundum minorennitatem suam; et a significatione `coram eo' quod sit a sua praesentia. [2]Cum hoc ita se habet: per `Josephum' in supremo sensu repraesentatur Dominus, per `filios Israelis' (t)bona et vera in naturali; cum Dominus praesens est, tunc ab ipsa praesentia Ipsius disponuntur omnia in ordinem; Dominus est ipse ordo, quapropter {3}ubi est praesens ibi est ordo, et ubi est ordo ibi est praesens; ipse ordo describitur in nunc sequentibus, {4}qui est ut vera rite disponantur sub bono. @1 see p. 263, ft. 1$ @2 ab illo, nempe$ @3 non potest alicubi praesens esse, nisi ubi est ordo, aut nisi disponat in ordinem;$ @4 nempe quod primogenitus sederet secundum primogenituram suam et minorennis secundum minorennitatem suam, per quae significatur quod disponerentur secundum ordinem verorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church