Arcana Coelestia (Elliott) n. 5714

Previous Number Next Number See English 

5714. Quidam qui in vita corporis summus adulter fuerat, et summum jucundum posuerat in {1}adulterando cum pluribus feminis, quas ilico post rejecit et aversatus est is in talibus usque ad senium perseveravit; insuper etiam voluptatibus deditus fuit, et non alicui bene facere voluit et officium praestare nisi ex causa sui, imprimis sui adulterii; is fuit aliquibus diebus apud me, visus sub pedibus; et cum sphaera vitae ejus mecum communicabatur, ubicumque {2}venit, aliquem dolorem inflixit periosteis et nervis ibi, ut digitis plantae pedis sinistri, et cum emergere ei permissum fuit, partibus ubi erat, imprimis periosteis in lumbis, etiam periosteis pectoris sub diaphragmate, et quoque dentibus a parte interiore. Cum sphaera ejus operabatur, induxit etiam ventriculo gravedinem magnam. @1 defraudandis$ @2 tunc erat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church