5716. Sunt etiam spiritus non longe abinde, qui infundunt frigora immunda qualia sunt febris gelidae, quod etiam per experientias scire datum est; iidem quoque inducunt talia quae perturbant mentem; et quoque inducunt deliquia. Illi qui inde, malitiosissimi sunt.