Arcana Coelestia (Elliott) n. 5718

Previous Number Next Number See English 

5718. Est quoddam genus spirituum qui, quia dominari volunt et soli regere omnes alios, ob illum finem excitant inter alios inimicitias, odia et pugnas; vidi {1}inde pugnas, et miratus sum; quaesivi quinam essent, dictum quod ejuscemodi genus spirituum sit, qui talia excitant quia soli imperare intendunt, secundum regulam `divide et impera'; dabatur etiam loqui cum illis, qui statim dicebant quod illi regerent omnes; respondere datum est quod insaniae essent si imperare suum a talibus quaerant; locuti sunt mecum a superiore ad mediam altitudinem supra frontispicium; loquela eorum erat cum flumine, quia eloquio in vita corporis polluerunt. Instructus sum quod tales sint qui referunt cerebri crassam pituitam, cui per praesentiam vitale adimunt et torporem indunt, unde obstructiones ex quibus principia plurium morborum, {2}ut et hebetudines. [2]Observatum quod essent absque omni conscientia, et quod humanam prudentiam et sapientiam ponerent in excitandis inimicitiis, odiis, intestinis pugnis, imperandi causa; {3}interrogare eos datum, num scirent quod nunc in altera vita sint ubi in aeternum victuri, et quod ibi leges spirituales sint quae talia prorsus vetant, et quod dum in mundo fuerunt, potuerint aestimari et credi sapientes inter stultos, at {4} quod insani sint inter sapientes; hoc illis displicebat; continuabam quod scire debeant quod caelum consistat in amore mutuo, seu unius erga alterum, inde in caelo ordo, et inde tot myriades reguntur ut unus, at quod contrarium sit apud illos, quia infundunt aliis ut non nisi {5} quam {6}quae odii, vindictae et crudelitatis sunt, contra socios spirent; respondebant quod aliter quam sunt, non esse possint; ad quae dicere datum quod inde sciant quod vita sua unumquemvis maneat. @1 tales$ @2 et quoque$ @3 dicere ei$ @4 i hic$ @5 I i ut$ @6 vindictas et crudelitates (or crudelia)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church