Arcana Coelestia (Elliott) n. 5722

Previous Number Next Number See English 

5722. Sunt alii qui in vita corporis spurcissimi fuerunt; spurcities eorum talis est ut reticenda; illi per praesentiam suam et influxum in partes solidas corporis, inducunt taedium vitae, {1}et talem torporem membris et artubus ut se levare `homo' e lecto non possit. Contumacissimi sunt, {2]non {3}desistunt per poenas ut alii diaboli; apparent juxta caput et ibi sicut jacentes; cum abiguntur, non fit subito sed lente, et tunc per gradus versus inferiora devolvuntur; et cum in profundum {4}veniunt, ibi in tantum cruciantur ut non possint non desistere ab infestandis aliis. Tale est eorum jucundum malum faciendi ut nihil jucundius. @1 ut I $ @2 nec$ @3 after diaboli$ @4 venerunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church