Arcana Coelestia (Elliott) n. 5724

Previous Number Next Number See English 

5724. Sunt in cerebro viscosa quibus immixtum aliquid spirituosum seu vitale, quae viscosa e sanguine ibi expuncta incidunt primum inter meninges, dein inter {1}fibras, pars eorum in ventriculos {2]magnos in cerebro, et sic porro; spiritus qui ad viscosa illa in quibus aliquid spirituosi [3]seu aliquid vitae est, referuntur correspondenter; apparent supra medium caput directe fere, ad mediam distantiam, et tales sunt {4}ut ex more in vita corporis, scrupulos conscientiae moveant et insinuent in rebus nullius conscientiae, ita aggravant conscientiam simplicium, nec sciunt quid conscientiam {5}movere debeat, in omni quod obvenit, conscientiam ponentes. Tales etiam anxietatem sensibilem inducunt parti abdominis sub regione diaphragmatis; in tentationibus etiam adsunt et anxietates inferunt quandoque intolerabiles; {6}qui illorum' phlegmati viscoso minus vitali correspondent, cogitationem tunc inhaerenter tenent in anxiis illis. Cum illis etiam in sermone fui ut scirem quales essent; tentabant variis modis aggravare conscientiam; hoc jucundum vitae eorum fuerat, et observare datum quod non possent ad rationes attendere, et quod (t)illis non esset {7}rerum universalior intuitio, a qua singularia viderent. @1 fibrillares fasces (or fascias)$ @2 i binos$ @3 hoc est $ @4 before scrupulos$ @5 morare debet I $ @6 et qui eorum$ @7 i aliqua$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church