Arcana Coelestia (Elliott) n. 5726

Previous Number Next Number See English 

5726. Quia mors non aliunde est quam ex peccato, et peccatum est omne id quod est contra ordinem Divinum, inde est quod malum claudat omnium minima et prorsus invisibilia vasa, a quibus proxime majora etiam invisibilia, {1}contexta sunt; vasa enim omnium minima et prorsus invisibilia continuantur interioribus hominis; inde prima et intima obstructio, et inde primum et intimum vitium in sanguinem; hoc vitium cum accrescit, causatur morbum, et tandem mortem. Si autem homo vixisset vitam boni, tunc interiora ejus aperta in caelum, et per caelum ad Dominum forent, ita quoque omnium minima et {2}invisibilia vascula (delineamenta primorum staminum licet vascula appellare, ob correspondentiam); inde homo absque morbo foret, et solum decresceret ad ultimum senium, usque dum fieret rursus infans, sed infans sapiens; et cum tunc corpus non amplius ministrare posset interno ejus homini, seu spiritui, transiret absque morbo e corpore suo terrestri in corpus quale habent angeli, ita e mundo immediate in caelum. @1 contenta I$ @2 i prorsus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church