Arcana Coelestia (Elliott) n. 5732

Previous Number Next Number See English 

5732. `Et praecepit illi qui super domo sua, dicendo': quod significet influxum a se, constat ex significatione `praecipere' quod sit influxus, de qua n. 5486; et a significatione `qui super domo sua' quod sit qui communicaret; quod a se, nempe ab interno caelesti quod `Josephus' repraesentat, patet. Quod `praecipere' sit influxus, est quia in caelo non praecipitur {1}aut mandatur alicui, sed cogitatio communicatur, et secundum hanc alter libenter facit; communicatio cogitationis cum desiderio quod velit ut aliquid fiat, est influxus, et a parte recipientis est perceptio; quare (t)per praecipere etiam significatur perceptio, n. 3661, 3682. [2] Praeterea in caelo non solum cogitant, sed etiam inter se loquuntur, {2}at de illis rebus quae sunt sapientiae, {3}verum sermoni illorum non inest aliquid mandati ad alterum, nullus enim vult dominus esse et sic spectare alium ut servum, sed unusquisque vult ministrae et alteri inservire; inde patet qualis forma regiminis est in caelis; forma illa describitur a Domino apud Matthaeum, Non sic erit inter vos; sed quisquis voluerit inter vos magnum fieri, esse {4}debebit vester minister; et quisquis voluerit esse primus, esse debebit vester servus, xx 26,27: et apud eundem, Qui maximus est vestrum, erit minister vester; quisquis se exaltaverit, humiliabitur, et quisquis humiliaverit se, exaltabitur, xxiii 11, 12. Ita facit qui ex corde amat proximum; seu qui jucundum et beatum sentit in faciendo aliis bonum {5}ex nulla causa sui, hoc est, qui charitatem erga proximum habet. @1 seu$ @2 sed$ @3 at$ @4 debet I $ @5 absque remuneratione$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church