5735. `Et pone argentum cujusvis in ore manticae ejus': quod significet insuper cum vero e novo in exteriore naturali, constat a significatione `argenti' quod sit verum, de qua n. 1551, 2954, 5658; et ex significatione `oris manticae' quod sit limen exterioris naturalis, de qua n. 5497{1}. Quid exterius naturale et interius, videatur n. 4570, 5118, 5126, 5497, (x)5649; quod sit verum e novo, est quia prius etiam argentum in ore manticarum eorum repositum {2}fuerat, cap. praec. x1ii 25,27,28,35. @1 i et alibi$ @2 fuit$