Arcana Coelestia (Elliott) n. 5739

Previous Number Next Number See English 

5739. Vers. 3-5. Mane illuxit, et viri dimissi sunt, illi et asini illorum. Illi exiverunt urbe, non elongati, et Joseph dixit illi qui super domo sua, Surge, persequere post viros, et assecutus illos, et dicas ad illos, Quapropter retribuitis malum pro bono? Nonne id in quo bibit dominus meus; et is divinando divinat in hoc? male fecistis quod fecistis. `Mane illuxit' significat statum illustrationis tunc: `et viri dimissi sunt, illi et asini illorum' significat quod externus naturalis homo aliquantum remotus cum suis veris et scientificis: `illi exiverunt urbe, non elongati' significat remotionis quantum: `et Joseph dixit illi qui super domo sua' significat perceptionem et influxum e novo: `Surge, persequere post viros' significat quod oporteat nunc sibi adjungere: `et assecutus illos' significat adjunctionem mediatam: `et dicas ad illos, Quapropter retribuitis malum pro bono?' significat cur aversio: `nonne id {1}a quo bibit dominus meus' significat quod apud illos verum interius acceptum a caelesti: `et is divinando divinat in hoc?' significat quod caeleste occulta sciat a suo Divino: `male fecistis quod fecistis' significat quod contra legem Divinam sit vindicare id sibi. @1 thus A I here and 5747; cp above$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church