Arcana Coelestia (Elliott) n. 574

Previous Number Next Number See English 

574. Quod 'caro' significet quod homo corporeus factus, constat ex significatione 'carnis' in Verbo, ubi tam pro omni homine in genere quam pro corporeo in specie sumitur; pro omni homine, apud Joelem, Effundam spiritum Meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae, iii 1;

'caro' pro homine, 'spiritus' pro influxu veri et boni a Domino: apud Davidem, Audiens preces, usque ad Te omnis caro venient, Ps. lxv 3 [A.V.2];

pro omni homine: apud Jeremiam, Maledictus is vir, qui confidet in homine, et ponet carnem brachium suum, xvii 5;

'caro' pro homine, 'brachium' pro potentia: [2] apud Ezechielem, Et {1} scient omnis caro, xxi 4, 5:

apud Zachariam, Sile omnis caro coram Jehovah, ii {x}17;

pro omni homine. Pro corporeo in specie: apud Esaiam, Aegyptius homo, et non Deus; et equi ejus caro, et non spiritus, xxxi 3;

pro quod scientificum eorum sit corporeum; 'equi' hic et alibi in Verbo pro rationali: apud eundem, Recidet {2} ad dextram et esuriet, et comedet ad sinistram, et non saturabuntur, quisque carnem brachii sui comedent, ix 19 [A.V. 20];

pro propriis quae omnia sunt corporea: apud eundem, Ab anima et usque carnem consumet, x 18;

'caro' pro corporeis: apud eundem, Revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul,... vox dicit, Clama, et dixit, Quid clamabo? omnis ea caro gramen, xl 5, 6;

[3] 'caro' pro omni homine qui corporeus: apud eundem, In igne Jehovah disceptabit, et gladio Suo cum omni carne, et multiplicabuntur confossi Jehovae, lxvi 16;

'ignis' pro punitione cupiditatum, 'gladius' pro punitione falsitatum, 'caro' pro hominis corporeis: apud Davidem, Deus recordatus, quod caro illi, spiritus vadens, ut non reverteretur, Ps. lxxviii 39;

de populo in deserto desiderante carnem, quod corporei; qui quod desideraverint carnem, repraesentabat quod solum corporea cuperent, Num. xi 32-34. @ 1 ut I.$ @ 2 recedet I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church