Arcana Coelestia (Elliott) n. 5741

Previous Number Next Number See English 

5741. `Et viri dimissi sunt, illi et asini illorum': quod significet quod externus naturalis homo aliquantum remotus cum suis veris et scientificis, constat ex repraesentatione ` {1} filiorum Jacobi' qui hic sunt `viri', quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512; {2}proinde quod sint externus naturalis homo, ii. 5680; ex significatione `asinorum' quod sint scientifica, de qua n. 5492; et ex significatione `dimissi' et {3} `non elongati' quod sit aliquantum remotus, nempe externus naturalis homo; inde patet quod per `viri dimissi sunt, illi et asini illorum, non elongati' significetur externus naturalis homo aliquantum remotus cum suis veris et scientificis, nempe a caelesti interno quod repraesentatur per `Josephum'. [2] Quod significationem `asinorum' attinet, sciendum quod aliud significent cum inserviverant equitando, nam super asinis, {4}asinabus, ut et mulis, equitabant judices, reges et eorum filii, et tunc significaverunt verum et bonum rationale et quoque naturale, videatur n. 2781; inde erat quod Dominus ut judex et ut rex, cum Hierosolymam intravit, equitabat super asina cum pullo; hoc enim fuit insigne judiciale et insigne regium; verum `asini' aliud significabant cum inserviverunt (x)oneri portando, ut hic, tunc significabant scientifica; scientifica nec aliter se habent; qui {5}non ultra cogitatione vadit, quoad illa quae sunt interiora hominis, quam ad scientifica quae sunt memoriae, putat quod omne hominis in illis consistat; non scit quod scientifica sint infima apud hominem, et talia quae ad plurimam partem reconduntur cum corpus moritur, n. 2475-2477, 2479, 2480; sed quae in illis sunt, nempe verum et bonum, cum illorum affectionibus, manent; et quoque {6}apud malos falsum et malum cum illorum affectionibus; scientifica {7} sunt illorum quasi corpus; quamdiu homo in mundo vivit, tunc illa, nempe verum et bonum, aut falsum et malum, {8}habet in scientificis, nam haec sunt continentia; et quia scientifica continent et sic quasi portant interiora, ideo illa significantur per `asinos qui inserviunt oneri portando'. @1 i decem$ @2 et quod inde$ @3 i mox$ @4 i et$ @5 cogitatione ad interiore hominis non ultra vadit$ @6 after malum$ @7 i enim$ @8 sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church