Arcana Coelestia (Elliott) n. 576

Previous Number Next Number See English 

576. Quod numerus 'decem' significet reliquias similiter ac 'decimae,' ex his quae sequuntur locis constare potest: apud Esaiam, Domus multae in desolationem erunt, magnae et pulchrae, absque habitatore, nam decem jugera vineae facient bathum unum, et sementis homer faciet epham, v 9, 10;

de vastatione spiritualium et caelestium; 'decem jugera vineae facient bathum' pro quod tam paucae reliquiae spiritualium; 'sementis homer faciet epham' pro quod tam paucae reliquiae caelestium: apud eundem, Et multa derelicta in medio terrae, et adhuc in ea pars decima et convertetur, et tamen erit ad exstirpandum, vi 12, 13;

'medium terrae' pro interno homine, 'decima pars' pro reliquiis tantillis: apud Ezechielem, Lances justitiae, et ephah justitiae, et bath justitiae erit vobis: ephae et bathi mensura una erit, ad tollendum decimum homeris bathus, et decimum homeris ephah, ad homerem erit mensura ejus,... et statutum olei bathus olei, decimum bathi de koro, decem bathi homer, nam decem bathi homer, xlv 10, 11, 14;

ubi de sanctis Jehovae per mensuras agitur, per quas significantur sanctorum genera; per 'decem' hic reliquiae caelestium et inde spiritualium; nam quid tot mensurae determinatae numeris, ut in hoc capite et prioribus apud hunc Prophetam ubi agitur de Hierosolyma caelesti et templo novo, et apud alios, tum circa ritus varios Ecclesiae Judaicae, nisi arcana sancta contineant? [2] apud Amosum, Cecidit, non addet surgere virgo Israel:... sic dixit Dominus Jehovih, Urbs exiens mille, reliquias faciet centum, et exiens centum reliquias faciet decem domui Israelis, v 2, 3;

ubi 'reliquiae' nominantur quarum minimum mansurum, quia modo decima pars, seu reliquiarum reliquiae: apud eundem, Ego superbiam Jacobi, et palatia ejus odi, et concludam urbem et plenitudinem ejus; et fiet, si relicti fuerint decem viri in domo una, et morientur, vi 8, 9; pro reliquiis quae vix remansurae: apud Mosen, Non veniet Ammonita et Moabita in congregationem Jehovae, etiam generatio decima non veniet illis in congregationem Jehovae usque in aeternum, Deut. xxiii 4 [A.V. 3];

'Ammonita et Moabita' pro profanatione caelestium et spiritualium fidei, de quorum reliquiis prius. [3] Quod 'decimae' repraesentent 'reliquias,' inde constat; de quibus ita apud Malachiam, Adducite omnes decimas ad domum thesauri, ut sit praeda in domo Mea, et probent Me, agite, in hoc, si non aperuero vobis cataractas caeli, et effudero vobis benedictionem, iii 10;

'ut sit praeda in domo Mea' pro reliquiis in interno homine, quae comparantur 'praedae' quia quasi furtim' insinuantur inter tot mala et falsa, per quas reliquias omnis benedictio. Quod per reliquias quae in interno homine, omnis charitas hominis, repraesentatum quoque fuit in Ecclesia Judaica per id quod Postquam dederint decimas, darent Levitae, peregrino, orphano et viduae, Deut. xxvi 12 seq. [4] Quia reliquiae sunt solius Domini, ideo decimae vocantur 'Sanctitas Jehovae,' de quibus ita per Mosen, Omnes decimae terrae, de semine terrae, de fructu arboris, Jehovae illae, sanctitas Jehovae.... Omnes decimae armenti et gregis, omne quod transit sub baculo (pastoritio) decimum erit sanctitas Jehovae, Lev. xxvii 30, {x}32. 'Quod Decalogus fuerint Decem Praecepta, seu Decem Verba, et quod Jehovah scripserit illa super tabulis,' Deut. x 4, significat 'reliquias,' et 'quod scripta manu Jehovae,' significat quod reliquiae sint solius Domini; quod in interno homine repraesentatum est per tabulas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church