Arcana Coelestia (Elliott) n. 5793

Previous Number Next Number See English 

5793. Vers. 18-31. Et accessit ad eum Jehudah, et dixit, Per me, domine mi, loquatur quaeso servus tuus verbum in auribus domini mei, et ne accendatur ira tua in servum tuum, quia sicut tu sicut Pharaoh. Dominus meus interrogavit servos suos, dicendo, An sit vobis pater vel frater? Et diximus ad dominum meum, Est nobis pater senex, et natus senectutum minimus, et frater ejus mortuus, et relictus ille solus matri suae, et pater ejus amat illum. Et dixisti ad servos tuos, Descendere facite illum ad me, et ponam oculum meum super illum. Et diximus ad dominum meum, Non potest puer relinquere patrem suum, et relinquat patrem suum, et morietur. Et dixisti ad servos tuos, Si non descendat frater vester minimus cum vobis, non addetis videre facies meas. Et fuit, cum ascendimus ad servum tuum patrem meum, et indicavimus ei verba domini mei. Et dixit pater noster, Revertimini, emite nobis parum cibi. Et diximus, Non possumus descendere, si sit frater noster minimus cum nobis, et descendemus, quia non possumus videre facies viri, et frater {1}noster minimus non ille cum nobis. Et dixit servus tuus pater meus ad nos, Vos nostis quod binos pepererit mihi uxor mea. Et exivit unus (c)a me, et dixi, Verumtamen discerpendo discerptus est, et non vidi illum huc usque. Et sumitis etiam hunc a cum faciebus meis, et accidat illi damnum, et descendere facietis canitiem meam in malo sepulcrum. Et nunc sicut venero ad servum tuum patrem meum, et puer non ille cum nobis, et anima ejus vincta in anima ejus. Et erit, sicut videre eum quod non puer, et morietur, et descendere facient servi tui canitiem servi tui patris nostri in maerore sepulcrum. `Et accessit ad eum Jehudah' significat communicationem externi hominis cum interno per bonum: `et dixit' significat perceptionem: `Per me, domine mi' significat supplicationem: `loquatur quaeso servus tuus verbum in auribus domini mei' significat de receptione et auditione: `et {2}non accendatur ira tua in servum tuum' significat ne avertat se: `quia sicut tu sicut Pharaoh' significat quod ei dominium super naturale: `dominus meus interrogavit servos suos, dicendo' significat perceptionem cogitationis eorum: `An sit vobis pater vel frater?' significat quod sit bonum a quo, et verum per quod: `et diximus ad dominum meum' significat reciprocam perceptionem: `Est nobis pater senex' significat quod illis bonum spirituale a quo: `et natus senectutum minimus' significat inde verum quod novum: `et frater ejus mortuus' significat quod bonum internum non sit: `et relictus ille solus matri suae' significat quod id verum solum Ecclesiae: `et pater ejus amat illum' significat quod conjunctio ei sit cum bono spirituali e naturali: `et dixisti ad servos tuos' significat perceptionem datam: `Descendere facite illum ad me' significat quod verum illud quod novum subjicietur bono interno: `et ponam oculum meum super illum' significat influxum tunc veri (c)a bono: `et diximus ad dominum meum' significat perceptionem reciprocam: `Non potest puer relinquere patrem suum' significat quod verum illud a bono spirituali separari nequeat: `et relinquat patrem suum, et morietur' significat si separaretur quod periret Ecclesia: `et dixisti ad servos tuos' significat perceptionem de illa re: `Si non descendat frater vester minimus cum vobis' significat si non subjiciatur bono interno: `non addetis videre facies meas' significat quod sic nulla misericordia et conjunctio cum veris in naturali: `et fuit, cum ascendimus ad servum tuum patrem meum' significat elevationem ad bonum spirituale: `et indicavimus {3} verba domini mei' significat cognitionem ejus rei: `et dixit pater noster' significat apperceptionem ex bono spirituali: `Revertimini, emite nobis parum cibi' significat quod appropriandum bonum veri: `et diximus, Non possumus descendere' significat objectionem: `si sit frater noster minimus cum nobis, et descendemus' significat nisi una sit medium conjungens: `quia non possumus videre facies viri' significat quia nulla misericordia et conjunctio: `et frater noster minimus non ille cum nobis' significat {4}nisi per medium: `et dixit servus tuus pater meus ad nos' significat perceptionem ex bono spirituali: `Vos nostis quod binos pepererit mihi uxor mea' significat si bonum spirituale sit quod Ecclesiae, quod internum bonum et verum erit: `et exivit unus a me' significat (x)discessionem apparentem interni boni: `et dixi, Verumtamen discerpendo discerptus est' significat apperceptionem quod a malis et falsis perierit: `et non vidi illum huc usque' significat quia evanuit: `et sumitis etiam hunc a cum faciebus meis' significat si etiam verum novum discedat: `et accidat illi damnum' significat a malis et falsis: `et descendere facietis canitiem meam in malo sepulcrum' significat quod periturum bonum spirituale et sic internum Ecclesiae: `et nunc, sicut venero ad servum tuum patrem meum' significat bonum Ecclesiae correspondens bono spirituali quod Ecclesiae internae: `et puer non ille cum nobis' significat si verum novum non una: `et anima ejus vincta in anima ejus' significat cum arcta conjunctio: `et erit sicut videre eum quod non puer, et morietur' significat quod bonum spirituale periturum: `et descendere facient servi tui canitiem servi tui patris nostri in maerore sepulcrum' significat quod actum erit cum Ecclesia. @1 I o, here only$ @2 thus A I here and 5798; cp. above.$ @3 A I o ei here and 5818; cp. above.$ @4 A 0, here and n. 5824.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church