Arcana Coelestia (Elliott) n. 5805

Previous Number Next Number See English 

5805. `Et frater ejus mortuus': quod significet quod bonum internum non sit, constat ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4592, 4963, 5249, 5307, 5331, 5332, ita bonum internum, hoc enim idem est cum caelesti spiritualis; et ex significatione `mortuus esse' quod sit non amplius esse, de qua n. 494. Inter repraesentationem `Josephi' quod sit bonum internum, et repraesentationem `Israelis' quod sit bonum spirituale, haec est differentia: {1}Josephus est bonum internum ex rationali, et `Israel' est bonum internum ex naturali, videatur n. 4286; quae differentia est qualis inter bonum caeleste seu bonum quod est `Ecclesiae caelestis', et bonum spirituale seu bonum quod est (t)Ecclesiae spiritualis; de quibus bonis saepius in praecedentibus actum est; tale bonum internum, nempe caeleste, dicitur quod ibi non sit; et significatur per `quod frater ejus mortuus {2}sit. @1 quod Josephus sit$ @2 est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church