Arcana Coelestia (Elliott) n. 5822

Previous Number Next Number See English 

5822. `Si sit frater noster minimus cum nobis, et descendemus': quod significet nisi una sit medium conjungens, constat ex repraesentatione `Benjaminis' qui hic est `frater minimus', quod sit medium conjungens, de qua n. 5411, 5413, 5443, 5639, 5688. (s)Cum hoc quod `Benjamin' repraesentet medium inter caeleste spiritualis seu bonum internum quod `Josephus' et inter vera in naturali quae sunt `decem filii Jacobi', et quoque quod repraesentet verum novum, supra n. 5804, 5806, 5809, ita se habet: medium, ut sit medium, trahet ab utroque, nempe ab interno et externo, alioquin non est medium conjungens; medium quod `Benjamin' repraesentat, trahit ab externo seu naturali quod sit ibi verum novum, [2] nam verum novum quod repraesentat, est in naturali quia est ex bono spirituali e naturali, quod `pater ejus ut Israel' repraesentat, n. 5686, 5689; at medium illud trahit ab interno quod {1}per Josephum repraesentatur, per influxum, ita trahit ab utroque; haec causa est quod `Benjamin' repraesentet medium conjungens et quoque verum novum, verum {2}novum cum apud patrem suum, medium conjungens cum apud Josephum. Hoc est arcanum {3}quod clarius exponi nequit, sed intelligi non potest nisi ab illis qui in {4}cognitione sunt quod apud hominem internum detur et externum inter se distincta, ut et qui simul in affectione sciendi vera sunt; hi illustrantur a luce caeli quoad partem intellectualem ut videant quod alii non vident, ita quoque hoc arcanum.(s) @1 Josephus repraesentat$ @2 conjungens I$ @3 d quod, i non$ @4 cogitatione I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church